- MATHAN
- MATHANDeiparae Virginis avus, Hieronym. Item pater Saphatiae, Ier. c. 38. v. 1. Prior potius avus Iosephi, sponsi Virginis θεοτόκου (qui apud Bedam et alios Auctores dicitur Mathat, quo modo apud Lucam scriptum est) et Melchi, ambo e tribu fuerunt Iuda, amb e domo Davidis; sed tamen e diversis familiis orti: Matthan e Salomone oriundus; a Nathane, fratre eius, Melchi sive Mathat. Quorum ille prior uxorem ducit Estham. Ε᾿ςθᾶ γὰρ καλεῖςθαι τὴν γυναῖκα παραδέδοται, inquit Africanus. Sed Hebraicum est Gap desc: Hebrew, neque proprium nomen feminae, sed commune omnium: ut si dicas, ἡ ἄνδρα vel ἀνὴρ, femininô genere. Ex Estha natus est Matthani Iacobus; deinde Matthane mortuô eadem nupsit τῷ Melchi seu Mathat, e quo coniugio Eli genitus est. Sic Iacobus et Eli frater uterini, eandem quidem matrem, sed diversos patres habuêre: e quibus Eli, cum uxore ductâ discessisset improlis; Iacobus ei ex Mosis lege semen excitavit et e relicta coniuge Eli sustulit Iosephum: naturâ quidem filium suum. sed beneficiô Legis filium Eil, etc. Ita quidem praefatus Africanus, ex traditione antiqua, quam a Desposynis Domini, ut ait, et cognatis, acceptam, Ep. ad Aristidem retulit. Verum quid hac de re sentiendum, vide apud Casaubonum Exercitat. I. §. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.